sexta-feira, 7 de abril de 2017

Nossa Senhora das Dores (Sexta-feira depois do Domingo da Paixão)




Elias, O Profeta


O Ciclo do Natal celebrou o papel da Santíssima Virgem no mistério da Encarnação, glorificando, ao mesmo tempo, a divindade de Jesus e a maternidade divina de Maria Santíssima. O Ciclo da Páscoa vem dizer como a Mãe do Salvador cooperou no mistério da Redenção; mostra como ela, neste tempo da Paixão, ao pé da Cruz onde seu Filho morre. Realiza-se a profecia de Simeão: "Uma espada de dor atravessará seu coração", que, pelo seu amor sem par, se torna a Rainha dos Mártires. Assim como Judite libertou Israel matando Holofernes, assim a Virgem, com Jesus, é a nossa libertadora. Venerando as dores de Nossa Senhora aos pés da Cruz, peçamos-lhe que nos obtenha os frutos da Paixão de seu Filho.



Stabat Mater dolorosa iuxta crucem lacrimosa dum pendebat Filius


Cuius animam gementem contristatam et dolentem pertransivit gladius


O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta Mater Unigeniti


Quae moerebat et dolebat et tremebat cum videbat nati poenas inclyti Quae moerebat et dolebat Pia Mater dum videbat nati poenas inclyti


Quis est homo qui non fleret Matri Christi si videret in tanto supplicio?


Quis non posset contristari Matrem Christi contemplari dolentum cum filio?


Pro peccatis suae gentis vidit Iesum in tormentis et flagellis subditum


Vidit suum dulcem natum moriendo desolatum dum emisit spiritum


Eia Mater, fons amoris, me sentire vim doloris fac ut tecum lugeam


Fac ut ardeat cor meum in amando Christum Deum ut sibi complaceam


Sancta Mater, istud agas crucifixi fige plagas cordi meo valide


Tui nati vulnerati tam dignati pro me pati poenas mecum divide


Fac me vere tecum flere crucifixo condolere donec ego vixero


Iuxta crucem tecum stare te libenter sociare in planctu desidero


Virgo virginum praeclara mihi iam non sis amara fac me tecum plangere


Fac ut portem Christi mortem passionis eius sortem et plagas recolere


Fac me plagis vulnerari cruce hac inebriari ob amorem filii


Inflammatus et accensus, per te, Virgo, sim defensus in die iudicii


Fac me cruce custodiri morte Christi praemuniri confoveri gratia


Quando corpus morietur fac ut animae donetur paradisi gloria. Amen





(Letra Português - Latin: http://www.stabatmater.info/portuges.html )



Lefebvre, Dom Gaspar. Missal Quotidiano e Vesperal. Bruges, Bélgica; Abadia de S. André, 1960.

Nenhum comentário: